Rerum Danicarum historiam Norvegorum commentarii, non a Dan ut Saxo Grammaticus sed a Scioldo quodam Odini (quem vulgo Othinum) filio ordiuntur. Tradunt enim Odinum illum ex Asia adventantem, magis septentrionalis Europæ (Saxoniæ, Daniæ, Sveciæ), domitis incolis, adeptum esse imperium: Daniamque (quæ tum tamen eo nomine caruerit) Scioldo, Sveciam Ingoni, filiis assignasse. Atque inde a Scioldo, quos hodie Danos, olim Skiolldunga fuisse appellatos: ut et Svecos ab Ingone Inglinga. Ipsi autem Svetiæ (sic specialius dictæ) de nomine earum regionum nomen inditum, unde Odinus cum suis primum emigravit. Huilche som ligger norden for palude Moeotide, og de gammel norske kallede Su[i]thiod hin store eller kolde. [...] (S. 105). |
|